NOBILISSIMUS

NOBILISSIMUS
NOBILISSIMUS
titulus Illustri sublimior, dari olim solitus praecipuis Proceribus. Proprie autem et peculiariter sic appellabatur Imperatoris Collega, alias Caesar dictus, et indubitat us Imperii haeres, teste Pancirollô in Notis. Temporibus Constantini M. tribui coepit filiis iunioribus Imperatorum, ut observavi. Martinius ex Meunsio. Hinc Nobilissimae dictae sunt,
Imperatoriô sangume prognatae feminae, quibus purpurae terendae ius erat, etc. Imo epltheton hoc honoratrium tributum Imperatorum filiis, qui interdum Nobilissimi pueri, nude appellantur, in Constitut. Imperator. hisce literis N. P. ut observatum a Cuiacio ad. l. 4. C. de Privil. eorum qui in sacro pal. mil. l. 12. interdum hisce, Nob. P. ut est in Notis Magnonis. Similiter Nobilissimae, dictae Augustorum filiae, ut ex C. Theodos. colligitur l. un de privil. domus Aug. etc. a quibus domus ipsae Nobilissimae dicuntur, in Collectione Civitatis. Sed Caesaribus potissimum id nominis adscriptum deinceps. In Passione Perpetuae et Felicitatis, Geta Nobilissimus Caesar dicitur: in nummis, quos Car. du Fresne descripsit, Nobilissimi Caesares passim appellantur, qui postea nude Nobilissimi. Vide Gualterum in Tabb. Stculis n. 159. Sed et interdum Nobilissimi dicti ipsi Augusti. In Collat. Legis Mosaicae c. 15. Diocletianus et Maximianus Nobilissimi A. A. inscribuntur. Divulsa postmodum Nobilissimi dignitas a Caesarea. Nam, utauctor est Zosimus l. 2. Constantinus M. Constantium fratrem et Anaballianum ex fratre nepotem Nobilissimos creavit: Vetus Inscr. Belluni in Templo S. Petri, Imp. Caes. Fla. Valer. Constantio Nobilissimo anno XX. DD. Apud Philostorgium l. 8. c. 8. Iovianus alterum e filiis Varronianum ἐπιφανέςατον, ὃ κατὰ Ῥωμαίοις τὸν Νωβελίςςιμον δύναται renuntiat, Apud eundem l. 12. c. 10. Honorius Valentiniano, Constantii filio, ex sorore nepti, τὴν τοῦ ἐπιφανεςάτου ἀξίαν, seu, ut habet Olympiodrus, Νωβελιςςίμου, contulit: qui quidem Valentinianus postea Caesar a Theodosio dictus est. Exhinc fluxit Nobilissimi dignitas a Caesarea diversa. Marcellinus Comes: Iustinus Imp. Iustinianum ex sorore sua nepotem, iamdudum a se Nobilissimum designatum, Regni quoque sui successorem creavit. Quâ postea dignitate donati subinde Imperatorum liberi, vel Fratres, ut ex Stemmutibus Byzantinis, quae Car. du Fresne edidit, colligere est. Imo et alii interdum ex Proceribus, ut videre est apud Annam Comnenam in Alexiade p. 274. Ab hac alia formata Πρωτονωβελιςςίμου, de qua modo laudatus Car. du Fresne aliquid attigit Notis ad eandem Alexiadem, alibi, A Graecis vero ad Imperatorum Regumque Franciae filios id honorificum epitheton transiisse videtur. Unde in veteribus Litaniis sub Carolo M. apud Ioh. Mabillonium Analector. Tom. 2. legimus: Pipino et Carolo Nobilissimis filiis eius vita, Car. du Fresne Glossar, Simile quid in Zeelandia, unâ ex provinciis Foederati Belgii, ubi dignitas, Primi Nobilis, Gall. du Premier Noble, collata Principi Arausicano, vide quoque Macros Fratres in Hierolex. et infra Princeps, it. Puer.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Nobilissimus — (lat. „Alleredelster“, mittelgriechisch νωβελίσσιμος) war eine der höchsten kaiserlichen Titulaturen im spätantiken Römischen und Byzantinischen Reich. Nobilissimus war ursprünglich ein Epithet des Titels Caesar, dessen Träger als… …   Deutsch Wikipedia

  • Nobilissimus — (Latin most noble ), in Byzantine Greek nōbelissimos (νωβελίσσιμος)[1] was one of the highest imperial titles in the late Roman and Byzantine empires. The feminine form of the title was nobilissima. It originated as an epithet to the title of… …   Wikipedia

  • Nobilissĭmus — (lat.), unter den römischen Kaisern Titel der Mitglieder der kaiserlichen Familie, namentlich seit Diokletian des Mitregenten und Thronfolgers; daher Nobilissimatus, soviel wie Inhaberschaft dieses Titels …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • nobilissimus — noun a) A senior title of nobility conferred to members of the Roman and Byzantine imperial families. Changing my manner somewhat, I began with gentle censure of the Nobilissimus. b) A named species of fish, found in the Scotland area. ...fish… …   Wiktionary

  • Nobilissimus — No|bi|lis|si|mus der; <aus lat. nobilissimus »der Vornehmste, Berühmteste«> Titel der altröm. Kaiser u. der Mitglieder der kaiserlichen Familie …   Das große Fremdwörterbuch

  • Bridgeoporus nobilissimus — Scientific classification Kingdom: Fungi Subkingdom …   Wikipedia

  • Boletus nobilissimus — Boletus noblissimus, jeune, adulte et pores Boletus nobilissimus, de son nom vernaculaire Bolet noblissime, est un champignon basidiomycète comestible, du genre boletus dans la famille des Boletaceae. Comme Boletus edulis en Europe, dont il a… …   Wikipédia en Français

  • NOBILISSIM — nobilissimus …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • NOBCAESAUGRPC — nobilissimus Caesar Augustus res publica coloniae …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • NOBCAESPRINC — nobilissimus Caesar princeps …   Abbreviations in Latin Inscriptions

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”